monumenta.ch > Seneca Maior > 5
Seneca Maior, Controversiae, 10, Casus IV <<<     >>> Casus VI

Casus V HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  LAESAE REI PUBLICAE SIT ACTIO. Parrhasius, pictor Atheniensis, cum Philippus captivos Olynthios venderet, emit unum ex iis senem. perduxit Athenas, torsit et ad exemplar eius pinxit Promethea. Olynthius in tormentis perit. ille tabulam in templo Minervae posuit. accusatur rei publicae laesae. 1  GAVI SILONIS. Infelix senex vidit iacentis divulsae patriae ruinas; bav1554.89 v abstractus a coniuge, abstractus a liberis super exustae Olynthi cinerem stetit. iam ad figurandum Promethea satis tristis est. [quo] Pro Iuppiter! quem enim melius invocem adversus Parrhasium quam quem imitatus est? Olynthium tantum picturae tuae excipio? nemo, ut naufragum pingeret, mersit. Caeditur: 'parum est' in(quit); uritur: 'etiamnunc parum est'; laniatur: 'hoc' inquit 'irato Philippo satis est sed nondum [in] irato Iove'. IULI BASSI. Producitur puer: 'supervacuum est', inquit 'nondum quantum satis sit Prometheo potest gemere'. Ultima Olynthi deprecatio est: 'Atheni(ensi)s, redde me Philippo! ' Non est istud donum, sacrilegium est. 'Servus' inquit 'meus fuit'; putes Philippum loqui. Aedem Minervae tamquam castra Macedonum fugiunt. 2  CLODI TURRINI. 'Parum' inquit 'tristis est'; aliquis Olynthius parum tristis est? *** nisi qui Atheniensem dominum sortitus est. vis [Parrhasi] tristem videre? dabo tibi, Parrhasi, maiora tormenta: duc illum ad iacentem Olynthum, duc illo, ubi liberos, ubi domum perdidit. scis certe, quam tristem illum emeris. Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus. Ergo nemo Olynthius tortus esset, si omnes illos Macedones emissent. torqueatur; hoc nec sub Philippo factum est. moritur; hoc nec sub Iove. 3  ARGENTARI. Hoc hospitio Olynthius Athenis exceptus est? Tantum [porro] Olynthium torsit Parrhasius? quid (porro)? non et oculos nostros torquet? ibi ponit tabulam, ubi fortasse nos tabulam foederis posuimus. Hoc Promethea facere est, non pingere. Aiebat tortoribus: 'sic intendite, sic caedite, sic istum quem fecit cum maxime vultum servate, ne sitis ipsi exemplar'. 4  CESTI PII. 'Emi' inquit; immo, si Atheniensis es, redemisti. Si nescis, Parrhasi, in isto templo pro Olynthiis vota suscepimus; (ita per te vota) solventur? Crudelis ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam vendidit. Producitur nobilis senex longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset. ut admoveri sibi catenas vidit, 'supervacuae sunt' inquit; 'si ad alium dominum pervenissem, Athenas fugerem'. Istud tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen emeris. 5  TRIARI. Corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. Quemcumque praeco flentem viderat, sciebat emptorem: miserebantur omnes. Te fortasse ipse Philippus reduci iussisset, nisi Atheniensem vidisset emptorem. (Promethea torsisse ferunt Iovem,) quod ego fabulosum esse non dubito; sed utrum vult Parrhasius eligat: parum pie aut infamavit Iovem aut imitatus est. Clamabat iste: 'nondum satis tristis es, nondum satis, (in)quam, adiecisti ad priorem vultum. ' talis in auctione Philippus? 6  MUSAE. Narraturus sum Olynthi senis ignes, verbera, tormenta; aliquis nunc me queri de Philippo putat? dii deaeque te perdant! misericordem Philippum fecisti. Si isti creditis, iratum Iovem imitatus est; si nobis, iratum vicit Philippum. bav1554.90 r Pinge Philippum cru(re) debili, oculo effosso, iugulo fracto, per tot damna a dis immortalibus tortum. CORNELI HISPANI. Ultima membrorum tabe (consumptus) tormentis immoritur. Parrhasi, quid agis? non servas propositum: hoc supra Promethea est. tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Iove. 7  ARELLI FUSCI patris. Pinge Promethea, sed homines facientem, sed ignis dividentem. pinge, sed inter munera potius quam inter tormenta. Inter altaria Olynthi senis crucem posuit. Miserrime senex, aliquis fortassis ex servis tuis felicius servit; utique felicior est quisquis Macedoni servit. 8  FULVI SPARSI. Si ad succurrendum profectus es, queror, quod unum emisti; si ad torquendum, queror, quod ullum. Utinam, Philippe, auctionem cum exceptione fecisses, ne quis Atheniensis emeret! Non vidit Phidias Iovem, fecit tamen velut tonantem, nec stetit ante oculos eius Minerva; dignus tamen illa arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid facturi sumus, si bellum volueris pingere? diversas virorum statuemus acies et in mutua vulnera armabimus manus; victos sequentur victores, revertentur cruenti. ne Parrhasii manus temere ludat coloribus, internecione humana emendum est. 9  Si necesse est aliquem torqueri, eme nocentem servum, ut eodem tempore (et) exem(plum) sumas et supplicium. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis. ista aut videntem aut expectantem, Parrhasi, parum tristem putas? Dicebat miser: 'non prodidi patriam. Athenienses, si nihil merui, succurrite, si merui, reddite Philippo. ' Inter ista Parrhasius dubium est studiosius pingat an ille saeviat: 'torque, verbera, ure! ' sic iste carnifex colores temperat. 10  Quid ais? parum tristis videtur quem Philippus vendidit, emit Parrhasius? 'Etiamnunc torque, etiamnunc; bene habet, sic tene: hic vultus esse debuit lacerati, hic morientis.' PORCI LATRONIS. Si videtur tibi, istis muneribus aram Misericordiae orna. Nemo ergo ex Olynthiis miserius servit quam qui Atheniensem dominum sortitus est? Miser ubicumque Philippum non viderat, pacem putabat. 'Alliga' inquit; aiebat: 'solutus apud Philippum fui.' 11  ALBUCI SILI. Expecta, dum Euthycrates aut Lasthenes capiantur. Phidias omnia opera sine tortore fecit. Philippus quoque vendidisse contentus est. Producitur senex nobilis, flens, respiciens patriam: placuit isti vultus, habuit aliquid Promethei simile etiam ante tormenta. Quam diligenter causam agit! ut Philippus Olynthio *** non est, ego pecuniam perdidi. redi ad auctorem. ' Propter homines Prometheus distortus, propter [me] Promethea homines ne torseris. Philippus sic rogabatur: 'liceat Olynthios vivere'; Parrhasius aliter rogandus: 'Olynthiis mori l(ic)eat'. 'Tristem volo facere': nemo faciet, si Philippus non fecit. 12  Hanc controversiam magna pars declamatorum sic dixit, ut (non) controversiam bav1554.90 v divideret sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant. in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum sed respondendum est. obiciunt, quod hominem torserit, quod Olynthium, quod deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo Minervae posuerit. si Parrhasius responsurus non est, satis bene dividunt. nihil est autem turpius quam aut eam controversiam declamare, in qua nihil ab altera parte responderi possit, aut non refellere, si responderi potest. 13  GALLIO fere similem divisionem in Parrhasio habuit ei, quam habuerat in illa controversia, cuius mentio est in hoc ipso libro, de illo, qui debilitabat expositos, detractis quibusdam. divisit autem sic: an laesa sit res publica. quid perdidit? inquit; nihil. nondum de iure controversiam facio. perdidit unum senem Olynthus. fac Atheniensem: non ages mecum rei publicae laesae, si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis. 'at vero opinio Athenarum corrumpitur; misericordia semper censi sumus. ' numquam unius facto publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium, quam ut labefactari illo modo possit. 14  'laesa est' inquit 'res publica'; [laesae] non, ut existimo. aliquis Olynthio depositum negaverit: videbitur [non] hominem, (non) rem publicam laesisse. [Olynthiis hoc tribuisti, ut eodem loco essent quo Athenienses.] 'laesisti' inquit 'rem publicam, quod hanc picturam in templo posuisti'; laedunt rem publicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt; qui diruunt templa, non qui ornant. peccaverunt ergo et sacerdotes, qui tabulam receperunt. quare tamen non reciperent? deorum adulteria picta sunt, positae sunt picturae Herculis liberos occidentis. 15  Deinde, an ob id accusari possit laesae (rei publicae), quod illi facere licuit. ea lege persequere, quae non licent. dicis mihi: 'hoc facere non oportet'; huic rei aestimatio immensa est, itaque nulla vindicta est; et id tantum punitur, quod non licet. satis abundeque (est), si opifex rerum imperitus ad legem innocens est. An hoc ei facere licuerit. hoc in illa divi(di)tur: an Olynthius apud Atheniensem, etiam antequam fieret decretum, servus (esse non potuerit. servus,) inquit, est meus, quem ego belli iure (possideo. rata autem esse quae parta sunt belli iure) vobis, Athenienses, expedit: alioqui imperium vestrum in antiquos fines redigitur. quidquid est, bello partum [et] est. contra ait: ille servos alii emptori potest esse, Atheniensi non. 16  quid enim, si Atheniensem a Philippo emisses? atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere. ut scias, inquit, servos fuisse, decretum postea factum est Atheniensium, quo iuberentur et liberi et cives (es)se: quare hoc illis ius, si iam habebant, dabatur? Deinde, an decreto hoc non contineatur, ut liberi fiant, sed ut esse liberi iudicentur. hoc censuimus, Olynthios cives nostros esse; ita et ille civis noster fuit. non, inquit, nam decretum in futurum factum est, non in praeteritum. vis hoc scire [vis]? num quis, qui Olynthium servum habuit, accusabitur, quod civem in sua servitute tenuerit? bav1554.91 r si quis tunc inter necessaria servilium officiorum ministeria percussit aut ce(ci)dit, iniuriarum accusabitur? atqui, quantum ad ius attinet, nihil interest, occiderit an ceciderit; nam aut nec caedere licuit aut (et) occidere. 17  (LATRO) a parte Parrhasii fecit hunc colorem: emptum esse a Parrhasio senem inutilem, expiraturum. si verum, inquit, vultis, non occidit illum sed deficientis et alioqui expiraturi morte usus est. torsit, inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe huius crudelitatis pretium Athenae habent. in argumentis dixit, quan(tum) semper artibus licuisset: medicos, ut vim ignotam morbi cognoscerent, viscera rescidisse; hodie cadaverum artus rescindi, ut nervorum articulorumque positio cognosci possit. ALBUCIUS hoc colore: calamitosum fuisse, orbum, palam mortem optantem, nec aliter illum Philippus vendidisset, nisi putasset illi poenam esse vivere. 18  SILO POMPEIUS putabat commodius esse, si hoc animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in hunc usum emeret. poterit enim videri elegisse vilissimum et maxime inutilem. FUSCO ARELLIO placebat emptum quidem illum in alios usus sed, cum deficeret et mori vellet, in id, quod unum ex cadavere artifex poterat, impensum. GALLIO ad neutrum se alligavit nec dixit, quo animo emisset. +gallionis+ color intolerabilis est: dixit enim senem ex noxiis Olynthiis emisse; quod si illi licet fingere, non video, quare non [ex] eadem opera dicat et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae causa torsisse. 19  HISPO ROMANIUS ignorantia illum excusavit: pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum vulgaria iura noverat, [si] in servum nihil non domino licere, pictori nihil (non) pingere, mancipium suum operi suo impendit. 'non omnia' inquit 'narras: Olynthius fuit ille qui perit. ' quid autem ad rem pertinet, cuius nationis servos fuerit? 'audes' inquit 'servum dicere Olynthium? ' etiam, post bellum et ante decretum. alioqui quod vos illis beneficium dedistis, nisi quod iam illos nec torquere licet nec occidere? Graeci nefas putaverunt pro Parrhasio dicere; omnes illum accusaverunt. in eosdem sensus incurrerunt. 20  GLYCON dixit: πῦρ καὶ ἄνθρωπος, Προμηθεῦ, τὰ σά σε δῶρα βασανίζει. TRIARIUS hoc ex aliqua parte, cum subriperet, inflexit. hos aiebat SEVERUS CASSIUS, qui hoc facerent, similes sibi videri furibus alienis poculis ansas mutantibus. multi sunt, qui detracto verbo aut mutato aut adiecto putent se alienas sententias lucri fecisse. Triarius autem sic vertit: corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. 21 bav1554.91 v ;ρομηθεῦ, νῦν ἔδει δε πῦρ κλέψαι|gr. hic est Craton, venustissimus homo et [pro homo et] professus Asianus, qui bellum cum omnibus Atticis gerebat. cum donaret illi Caesar talentum, in quo viginti quattuor sestertia sunt Atheniensium more: ἤ πρόσθες, φησίν, ἤ ἄφελ', ἵνα μὴ 'Αττικὸν ἦ. hic Caesari, quod illum numquam nisi mense Decembri audiret, dixit: ὡς βαύνῳ μοι χρῇ; et (cum) commendaretur a Caesare Passieno nec curaret, interroganti, quare non conplecteretur tanti viri gratiam: ἡλίου καίοντος λύχνον οὐχ ἅπτω. 22  saepe solebat apud Caesarem cum TIMAGENE confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber erat, puto, quia diu non fuerat. ex captivo cocus, ex coco lecticarius, ex lecticario usque in amicitiam Caesaris +felix+ usque eo utram(que) fortunam contempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut, cum illi multis de causis iratus Caesar interdixisset domo, combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi et ipse illi ingenio suo interdiceret; disertus homo et dicax, a quo multa improbe sed venuste dicta. 23  Ne modum excedam excurrendo, ad Parrhasium revertor. NICETES dixit: εἰ πυρὶ σιδήρῳ ζωγραφοῦνται, τίν τυραννοῦνται; HISPO ROMANIUS dixit: ignis, ferrum, tormenta: pictoris ista an Philippi officina est? SPARSI sententia in descriptione picturae habet aliquid corrupti: et ubicumque sanguine opus est, humano utitur. dixit enim quod fieri non potest. Illum locum omnes temptaverunt: quid, si volueris bellum pingere, quid, si incendium, quid, si parricidium? e Graecis DORION furiose dixit: τίς Οἰδίπους ἔσται, τίς Ἀτρεύς; οὐ γράψεις γάρ, ἄν μὴ μύθους ἴδῃς ζῶντας.. sed nihil est, quod minus ferri possit (quam) quod a METRODORO dictum est: 24  μή μοι Τρωάδας μηδὲ Νιόβην. Ἐπίθες τὸ πῦρ· οὔπω μοι τὸν Προμηθέα ἀπέδωκεν. Triarius dixit: nondum dignum irato Iove gemuisti. HATERIUS dixit sanius: nondum vultus ad fabulam convenit. et illud: Parrhasi, ut omnia fiant ad exemplum, vivat qui tortus est. Sed si vultis, audire supra quod non possit procedere insania: LICINIUS NEPOS ait: si vultis digne punire Parrhasium, ipse se pingat. 25  Non minus stulte AEMILIANUS quidam, Graecus rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est, ex arido fatuus, dixit: ἀποκτείνατε Παρράσιον, μὴ θελήσας γράφειν ἐξ ὑμῶν ἀρχέτυπον εὕρῃ. PAUSANIAS dixit: διὰ σέ, Παρράσιε, δεῖ τοὺς ἐκπορευομένους τοῦ ναοῦ ἀφαγνίσασθαι. OTHO pater, cum (pro) Parrhasio diceret, in hoc colore derisus est: quia conciderat, inquit, per proditores Olynthos, volui pingere iratum proditori suo Iovem. GARGONIUS multo stultius, quare Promethei Parrhasius supplicium pinxisset: ego, inquit, ardente Olyntho non odissem ignium auctorem? 26  LATRONIS illa celebris sententia est, quam SPARSUS quoque subtractis bav1554.92 r quibusdam verbis dixit in descriptione tormentorum: 'Parrhasi, morior! ' sic tene! hanc sententiam aiunt et DIOCLEN CARYSTIUM dixisse non eodem modo: ἄπιστος ἡ ὑπεροψία· πρὸς τὸ ἀρέσκον εἶδος ἐβόα· μένε. 27  SPYRIDION honeste Romanos fecit; multo enim vehementius insanit quam nostri phrenetici. voluit videri volturios ad tabulam Parrhasi advolare, fabula eleganti ad turpem sententiam perductus: traditur enim Zeuxin, ut puto, pinxisse puerum uvam tenentem, et cum tanta esset similitudo uvae ut etiam (aves advolantes temptarent iniuriam) facere operi, quendam ex spect(at)oribus dixisse aves male existimare de tabula; non fuisse enim advolaturas, (si) puer similis esset. Zeuxin aiunt oblevisse uvam et servasse id, quod melius erat in tabula, non quod similius. 28  Spyridion aeque familiariter in templum volturios subire putavit quam passeres aut columbas; dixit enim: σαρκοφάγα σοῦ γ' ἡ γραφὴ ἠπάτα ζῶα. Sed nolo Romanos in ulla re vinci restituet aciem MURREDIUS, qui dixit: pinge Triptolemum, qui iunctis draconibus sulcavit auras. Inter illos, qui de Prometheo corrupte aliquid dixerunt, et APATURIUS locum sibi vindicat; dixit enim: τὸ πῦρ εἰς δεοὺς πάλιν κλαπῆναι.
Seneca Maior HOME



Seneca Maior, Controversiae, 10, Casus IV <<<     >>> Casus VI
monumenta.ch > Seneca Maior > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik